- DOMITIUS Afer Nemausensis
- DOMITIUS Afer NemausensisTiberio Caesare regnante coepit inclarescere. Sub Caio reus praeter spem absolutus est, quod illi accusanti nihil respondisset, dicens se Caium oratorem magis, quam Caesarem expavescere. Unde non modo iudicio liberatus, sed et Cos. renuntiatus est. Auctor Dio. Scripsit de Testibus libb. 2. Fab. l. 4. c. 7. Sunt et urbane dictorum ab eodem editi libri, Fab, l. 6. c. 4. Mortuus est in cena, ex cibi redundantia, sub Nerone, teste Euseb. Quintil. l. 5. confitetur, senem Domitium sibi adolescentulo cultum, sed priore auctoritate multum imminutâ, Sueton. et Dion. in Calig. Hieron. in Chron. Euseb. A. C. 46. Tacit. Ann. l. 4. c. 52. Vignerius, A. C. 44. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.